(Canticum Zachariae: Lc. 1:68-79) 1:68 Benedictus ✝ Dóminus, - TopicsExpress



          

(Canticum Zachariae: Lc. 1:68-79) 1:68 Benedictus ✝ Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ: 1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui. 1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sæculo sunt, prophetárum eius: 1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos. 1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti. 1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis: 1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi. 1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris. 1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius: 1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum: 1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto: 1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis. V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Posted on: Sat, 20 Jul 2013 13:32:27 +0000

Trending Topics



Recently Viewed Topics




© 2015