-In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen -Pàter - TopicsExpress



          

-In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen -Pàter nòster,qui es in caelis, sanctificètur nomen tùum,advèniat regnum tùum, fiat volùntas tua sìcut in caelo et in terra; panem nostrum cotidiànum dà nobis hòdie, et dimìtte nobis dè bita nostra sìcut et nos dimìttimus debitòribus nostris, et ne nos indùcas in tentatiònem, sed lìbera nos a malo. Amen -Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen. -Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. -Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dóminum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri: quem omnia facta sunt: qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est, et crucifixus est pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Credo in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas. Credo in Ecclesia unam, sanctam, catholicam et apostolicam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen.
Posted on: Tue, 03 Sep 2013 05:49:58 +0000

Trending Topics



Recently Viewed Topics




© 2015