ANTONIO BALOCCO DA VERCELLI SERMONES QUADRAGESIMALES DE DUODECIM - TopicsExpress



          

ANTONIO BALOCCO DA VERCELLI SERMONES QUADRAGESIMALES DE DUODECIM MIRABILIBUS CHRISTIANÆ FIDEI EXCELLENTIIS DOMINICA IN QUINQUAGESIMA DE TERTIA EXCELLENTIA IPSIUS SACRATISSIMÆ FIDEI. Edizione ed 1491. p. 123 (manoscritto gotico della Biblioteca Nazionale di Francia) SOMMARIO DI SEI PROVE CONTRO L’ECUMENISMO IN LATINO 1. Si una est simpliciter in se veritas divinarum rerum seu credendorum, scilicet veritas increata, quam non variat nec diversificat in aliquo diversitas vel varietas credendorum, quoniam talis increata veritas rerum non pendet ullo modo ex ipsis hominibus aut ex dispositionibus eorum credendorum, necesse est concludere quod unius veritatis simpliciter debet esse una apprehensio, sicut et unius coloris una est apprehensio, sicut et unius coloris una tantum est potentia, scilicet visiva cum apprehendens et hoc quantum ad apprehensum, licet sint varii modi apprehensionum, sicut unus apprehendit signum cum sagitta tenens arcum altum, alius proclivum, alius in parte dextra, et alius in parte sinistra. Ex qua ratione necessario concluditur quod cum apprehensio istius increatæ veritatis non possit esse in communitate omnium hominum nisi per credulitatem et fidem, bene sequitur quod una et communis debet esse credulitas omnium hominum. 2. Natura hominis sive natura animæ quantum ad substantiam et essentiam una et eadem est apud omnes, unde Judæi intellectus et Saraceni nihil differt ab intellectu Christiani et e converso. Ergo sequitur quod et naturalia erunt eadem apud omnes. Ideo quæcumque debentur Creatori jure naturæ seu jure naturalium communiter ei debentur ab omnibus et apud omnes. Ideo cultus qui Deo debetur naturaliter, sive propter ejus excellentiam, sive propter beneficiorum et donorum naturalium obligationem communis esse debet apud omnes. 3. Cum impossibile sit quod una et eadem fides sit simul vera et falsa, ideo per consequens impossibile est esse nisi unam solam et veram fidem, qua Deo exhibetur verus cultus. 4. Si fides est a Deo, cum Deus sit semper manens, idem invariabiliter ergo necessario infundit in animabus unam solam fidem, et non diversas. 5. Thomæ II-II 4, 6, co.: “Cum quæritur an tantum sit una sola et vera fides an possint esse plures, respondeo quod fides vera tantum una est. Nam fides si sumatur per habitum, duplici potest considerari: uno modo ex parte objecti, et sic est simpliciter una fides. Objectum enim fidei formale est veritas prima cui inhærendo credimus quæcumque continentur sub fide. Alio modo ex parte subjecti, et sic fides diversificatur secundum quod est diversorum. Manifestum est autem quod fides sicut et quilibet alius habitus ex formali ratione objecti habet speciem, sed ex subjecto individuatur, et ideo si fides sumitur pro habitu quo credimus, sic fides est una species et differens numero in diversis hominibus. Si vero sumatur pro eo quod creditur, sic etiam est una fides, quod idem est quod ab omnibus creditur et credi debet, licet etiam sint diversa credibilia, qua communiter omnes credunt, quia omnia reducuntur ad unum.” 6. De rebus ordinatis directe ad unum finem, una est vita, una scientia, una disciplina, ergo a simili cum omnia quæ sunt fidei directe referantur ad unum finem, scilicet Deum sive vitam æternam, sicut dicitur Joan. 20.: “Hæc scripta sunt ut credatis”, concluditur necessario quod una sit sola fides, unus solus cultus Dei, una sola fidei religio, et non plures, qua mediante finem consequitur vitæ æternæ quicumque æternam vitam consequi debet.
Posted on: Sat, 17 Aug 2013 21:32:47 +0000

Trending Topics



Recently Viewed Topics




© 2015