Credo in unum Deum, patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ, - TopicsExpress



          

Credo in unum Deum, patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, filium Dei Unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cælis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato; passus, et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in cælum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre (Filioque) procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi. Amen.
Posted on: Fri, 30 Aug 2013 08:55:25 +0000

Trending Topics



y
AWAKE! To The True Name OF GOD THE MESSAGE OF ELIJAH THE
Mizzle Overseas Loan Services (A Business Partner of SQMCPL
Tomorrow, Friday 12/5 Provost Osirim has requested that all
As a man I can admit when Im wrong and I can understand and accept

Recently Viewed Topics




© 2015