Prefazio di Pentecoste (Messale di Paolo VI), in tono solenne, - TopicsExpress



          

Prefazio di Pentecoste (Messale di Paolo VI), in tono solenne, cantato da Sommo Pontefice Benedetto XVI. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. V. Sursum corda. R. Habemus ad Dominum. V. Gratias agamus Domino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: Tu enim, sacramentum paschale consummans, quibus, per Unigeniti tui consortium, filios adoptionis esse tribuisti, hodie Spiritum Sanctum es largitus; qui, principio nascentis Ecclesiæ, et cunctis gentibus scientiam indidit deitatis, et linguarum diversitatem in unius fidei confessione sociavit. Quapropter, profusis paschali bus gaudiis, totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernæ virtutes atque angelicæ potestates hymnum gloriæ tuæ concinunt, sine fine dicentes:
Posted on: Mon, 04 Nov 2013 17:01:44 +0000

Trending Topics



Recently Viewed Topics




© 2015