RATIONES PRO ROMANI PONTIFICIS INFALLIBILITATE IV. Quarta - TopicsExpress



          

RATIONES PRO ROMANI PONTIFICIS INFALLIBILITATE IV. Quarta Ratio. Certum est Deum; quantumvis rerum omnium primam et potentissimam causam, quæque nullius consortio aut præsidio indiget, accommodate ad rerum omnium causam operari, per ignem videlicet non per aquam calefacere: per lucem non per sonos aërem illustrare: coloribus oculos pascere, non saporibus: pernicitatem aquilis, non testudini dare: et denique quæ singulorum naturis congruunt, non quæ adversantur, tribuere: et hanc esse divinæ Providentiæ indolem, a sacris paginis toties commendatam; omnia videlicet In ordine, pondere, et mensura molientis, disponentisque suaviter, hoc est, juxta non contra rerum naturas ac propensiones. Cum ergo Deus Pontificem Romanum constituerit Caput, Pastorem et Magistrum, non tantum Ecclesiarum omnium in particulari, verum etiam ipsius Ecclesiæ universalis oportet infallibilitatem, de qua agimus, aut Ecclesiæ tribuere, aut Pontifici, aut utrique, aut neutri. Si neutri? nihil ergo in Ecclesia certi habebimus, fide in opinionem mutata. Si et Pontifici et Ecclesiæ? est ergo Pontifex infallibilis. Si soli Ecclesiæ et Concilio, non vero Pontifici? ergo Deus plus doctrinæ, et certitudinis in discipulum, quam in Magistrum contulit, et qui oves noluit errare posse, voluit pastorem posse: et domum voluit firmius quam fundamentum stare, hoc frangi et cadere, illam non posse: quid amabo magis contra naturam fundamenti, contra ordinem capitis, contra rationem Magistri, contra conditionem Pastoris? Si tibi hinc rupem, hinc arenam ostenderem, quam tu pro fundamento eligeres, quæ subsidere, et moveri potest, aut quæ non potest? Si duos tibi ad magisterium offerrem, alterum tam copiosa doctrina instructum, ut falli docendo non posset, alterum mediocriter tinctum, et sæpe prolapsum: quem tu Magistrum diceres? in errores expositum, an securum veritatis, et nunquam erraturum? Eadem ergo ratione, si Ecclesia falli non potest, sed Papa potest, Ecclesiæ dicendum erat non Papæ: “Pasce oves meas: Pro te oravi, ut non deficiat fides tua: Super te ædificabo Vicarium meum”: et denique Ecclesia Magistra Papæ, Ecclesia Vicaria Christi, Ecclesia ovium et ipsius etiam Pontificis Pastor; quæ omnia et per se sunt absurda, et apud nullos Patres, in nullis Conciliis audita. Celestino Sfondrati, Regale Sacerdotium Romano Pontifici Assertum. Liber III. §. VII. Typis Monasterii S. Galli, Anno 1693 books.google.au/books/about/Regale_sacerdotium_Romano_pontifici_asse.html?id=ghkU0c7TVM8C
Posted on: Wed, 21 Aug 2013 14:42:11 +0000

Trending Topics



Recently Viewed Topics




© 2015