Exorcízo te, immundíssime spíritus, omnis incúrsio - TopicsExpress



          

Exorcízo te, immundíssime spíritus, omnis incúrsio adversárii, omne phantásma, omnis légio, in nómine Dómini nostri Jesu + Christi eradicáre, et effugáre ab hoc plásmate Dei. + Ipse tibi ímperat, qui te de supérnis cælórum in inferióra terræ demérgi præcépit. Ipse tibi ímperat, qui mari, ventis, et tempestátibus imperávit. Audi ergo, et time, sátana, inimíce fídei, hostis géneris humáni, mortis addúctor, vitæ raptor, justítiæ declinátor, malórum radix, fomes vitiórum, sedúctor hóminum, próditor géntium, incitátor invídiæ, orígo avarítiæ, causa discórdiæ, excitátor dolórum: quid stas, et resístis, cum scias, Christum Dóminum vias tuas pérdere? Illum métue, qui in Isaac immolátus est, in Joseph venúmdatus, in agno occísus, in hómine crucifíxus, deínde inférni triumphátor fuit. Sequentes cruces fiant in fronte obsessi. Recéde ergo in nómine Pa + tris, et Fí + lii, et Spíritus + Sancti: da locum Spirítui Sancto, per hoc signum sanctæ + Crucis Jesu Christi Domini nostri: Qui cum Patre et eódem Spíritu Sancto vivit et regnat Deus, per ómnia saécula sæculórum. R. Amen.
Posted on: Thu, 15 Aug 2013 11:24:03 +0000

Trending Topics



Recently Viewed Topics




© 2015